lunedì 30 marzo 2015

ODE CACTO
Hipponacteis scripta














Cacte temporis immemoris,
alte mi viride totemum
qui isto nitore pacato
artus ad astra viae lactis
tendis et extollis ululatum
spinarum per umbras debiles,
dic quaeso mihi quid errare
meum sit per hoc desertum arsum;
quodque defessus veni ad tuum
conspectum clam putans discere
aliquid sinistre ignoti de
subtrama tenui cosmi huius.
Qui scit omnia quae vidisti
in luce cineris nocturna
lunae circulo aeterno isto:
bonos atque necatores et
ponchos valde coloratos et
iam fortasse alieni appulsus;
tamen tu mihi non respondes
et manens rigidus blandiris
alvum stelliferum cuius fert
umbilicus polarem stellam.
Cado me nihil de supremis
in somnum didicisse sciens;
laetus ob viridem in astrale
illum caeruleoque manto
cosmi quod apud suum visum
me duxit oculis velatis.
NOCTE INTER XXVII ET XXIX MARTII MMXV URBITELLI

Desideratae Elissae Contrae Alexius Isclanus S.D. puellae suae

Mea musa, mi cantus et expiatio, tibi scribo ut soleo amore ductus. Numquam plane amorem
istum dicere eveniam nec nunc necque aeone venturo; sed clare conari possum effundere tibi partem affectus. Cum paula quidem rabia colloquamur desperatione magna cado et mutus fio veluti cadaver, velim enim emendare verba et repetere “te dilexi, te volui, tecum ante altarium sponsabulum ero”; sed fons doloris infundit rostrum iam dolens. Sum fortasse vilis temporibus illis sed sane omnia bene, nobis iunctis, erint haecque modo metae longissimae nostrae viae. Nihil nos deviabit, nihil amorem cessabit nihilque te non meam aeternam sponsam esse suadebit: es lux, es obscuritas et in bono et malo inde nos magis condicionibus apte amabimus.
Saepissime diebus superioribus dixisti, contra inversam sententiam dicentem mihi formam personalitatis ICMP (introversio, cogitatio, motio, perceptio) fuisse, me vero esse ICRI (introversio, cogitatio, ratiocinatio, iudicatio). Id me tempestavit satis sine causa clara, fortasse stabilitatem et definitionem mihi nitidam dedisti posthac nova locutio tua in procella retulit ipsum hominem. Tandem convenimus me esse ICMP, ob meos perpetuos fletus et charitatem; omnes nam inundant mentem ipsam. Velim iuvare omnes et poenam mihi do ob malum. Tandem inaudio sentioque emotiones immensas infinitasque et dum frigidissimus videor. Et cum ocellis tuis rationalis et calculator visus sim. Non sum tamen et universus polychromos panditur in animo, universus a te intellectus contra quam dixi. Es nam suprema viatrix viarum mei spiritus more mei ad tuas, auguro. Semper ventre statuitiones egi numquam mente, semper egi impetu. Certe scientia mihi placet tamen ob suam poesiam, maiestatem et magnitudinem non ob misurationem, rationem rigorosam et computationem. Et amo te ob omnia bona quae sunt in cosmo, non labore non dolore.
Es tute mea dulcissima et complexissima ICRI, amans tabellarum propriarum et pedissequa rationis suae et non extat quidquid mollius quam tu in corde meo.
Ambulabimus simul in ora cum cycnulis nostris die, memorato, sub luce novi solis. Fortasse ad matrimonium calceis rigvedianis ero!

Te diligo amoque maxime. Nox bona tibi laetaque.

domenica 29 marzo 2015



X X | — U U — | X X | X

Cicna parvula pulcherrima
saltans in hoc lacu pectoris,
bibe nobilitateque me
succum cura tuo rostro istum.
/\

David, tu capiendus ubi es?
Adero stationem prompte.
Nonne, aio, statio traminum?
Non est illa globorum aëris.

mercoledì 18 marzo 2015

DE PHYSICA
Epistula

Desideratae Elissae Alexius SD puellae suae,
 rectissime diximus nobis et prope mundo amorem maximum nostrum, et non satis fuit tota scripta a me tibi. Ergo velim non quantitate at qualitate curare suavibus verbis pulchrulam epistulam, sive verbatim liquidum guttis mei cordis; modo tibi.
 Metricae pedibus, aptissimi epicae, evenio minime dicere sensus quos sentio et sic quod locutiones paulae possunt, inde sint liberae absolutaeque vinculis formae.
 Es lux die pluviae, es pluma levis saltitans per aerem, es parvula luciola in atra nocte aestiva sine luna, es panis in fame, es salutis in aegritudine, es planeta floridus in mundis aridis, es lanterna in casa indoeuropaea, es vita in morte et mors suavis in dolore: rimedium omnium, spes unvoca et causa cosmi. Es omne quod volo, mente ultra moeniis natura.
 Dicitur enim tantum a stultis leges materiai veluti a cricetis illas mathematicae tenentes motus rotae: curribulum eorum, et magnos se faciunt quod, etsi firmes in ipso loco, cogitantes erint incedere cerebrum ad sublimem. Dicunt “mea lex longissime melius monstrat aderentiam plasticae in ferro claustri!”.
Quid ad nos de natura claustri? Quid ad nos de mathematica? Et semper te crucias ob parvam habilitatem numerorum: non curo, computatrix enumerat velocissime, tamen certe non te mutem! Amorem habemus et studium litterarum idque alius extremus amor, nam quid plus quam litteras homines megathumos in voluptates ducet?
 Si ergo omnia bona nobis cur tristes esse? Gaudeamus igitur vitam et rideamus in malos et tristes idiotas.
 Amor aeternus sempe
r una nos servabit usque ad mortem cum, non segregati erimus, sed scilicet tandemque unum spiritum; illic in pendicibus Vulcani Cervisiarii sub perpetuo amore Macaronoteratos Volatilis. Non soli sed cum avis et caris nostris, in gloria perpetua lucis omnipotentis. Quales cycni in aquatrino nunc natitamus laeves et albi sumus more nivis, tu mihi plumas disponis becco elegantiter; sumus nescientes et simul scientes nos numquam veritatem novissimam invenire nisi per nostros metaphisicos sensus. Nemo enim, nec physicus nec astronomus, me haud credere in anima persuadebit; sumus autem parvuli et excelsi extreme magis quam pyxis nos contenens; nemo me credere esse quaestinem chymicam, modo chymicam, amorem quem habeo in te. Etsi scientia moderna minime mihi explicat naturam rerum illustrissimarum, ut amorem, cur facienda mihi aliquid illam sit? Non amoris veram causam dicit non hominis nec omnino cosmi!
Computatrum potest dicere vim gravitatis inter multiplices sistemata planetarum sed non traducere Platonem aut intellegere.

Te diligo amoque atrocissime. Sempiterne tuus.


Nocte inter XVII et XVIII Martii MMXV