martedì 25 agosto 2015


ADVENTUS PROMISSUS

Dies calidus erat quo Desiderata et familiares eius ad me fuerunt Urbitelli, et tam trepide eos expectabam quam in strata steti prope horam interam de adventu. Paravi domum et genitores meos ad consoceros cognoscendos et anxietas magna comes fidelis et nunc erat. Pater Aemilianus meus bene post longam aberrationem personae tandem se habebat et optime cepit nuntium familiarum cognoscendorum, mater Valeria mea aequaliter honorata erat. Obstupescenter autoraeda proxima Domui fuit et manu salutans respecto descendere, sponsam meam, physantem, genitricem et frater vidi. Desiderata venit brachiis protesis ad me et dulcedine plena me complexa est osculataque labiis e mele non me sivit ire ut patrem Carolum et matrem Gloriam accipere. Dedi eis manum parvam meam et seratam mecum, laetissimi fuerunt. Duxi eos domum meam et familiae iunctae primum erant. Ii apte et compte cafeum biberunt et post paulas locutiones varias salutaverunt meos et me tulerunt eiscum, pater meus salutavit synpentherum suum dicens “nos revidebimus”. Ille, meus gennesas, silens fuit oculisque demissis quod timebat timorem ducere iam gravatae
nurui, tamen felix prope visus mihi est. Semper hoc momentum in corde meo manebit: capilli cirri matris meae et soceri soceraeque, gellati illi patris mei. Videre omnes congregatos simul in conclavem unum erat res quam videre non sperabam nisi decem annis! Ergo inde ingressus autoraedam domini Contrae sum. Nam deerat soror, filia minor, et sella vacua mihi erat. Pellebat pater et frater adiuvationem dabat in hoc; retro ego, nyphia et tocas. Sabulosam oram cupiebant ergo statui eos in Litus Galeam apud Portum Hercolis ferre. Litus quem ivi saepe cum falsis et idiotis amicis (inter istos et typholus) anno precedente, in litus quem ire non ingressum promisi cuius iurationem mihi ipso factam dirui modo ob Desideratam. Omnia de civitate mea in itinere illustravi et sub sole novo mihi visum transire est. Tabacopolium transivimus et pizzopolium conspectu huius apud semaphorum intermicantem vergentes aggerem inter lacunas quae ligat Montem Argentarium ad paeninsulam urbitellanam hora tertia ante transmontum solis occasumque. Martidies erat et non marasmus peregrinorum magnus inerat ergo locus ad ponendam machinam viatricem repertus ullo cum nisu est iuxta cannarum paludem. De autoraeda exivi et pater dum retro sum precise correxit locationem eius dixi “sic adversarius me extollere vult” quod proximus fuit: mater subrisit. Ergo umbriferos et cetera aquatica in calam tulimus et posuimus. Balneum egimus simul in thalassa vasta, serati velut amantes clandestini: pelle madida lubricaque. Carolus pater oculos nobis interdum ponebat tamen ulla cum zelosia aut phthonia. Frater, meus cognatus, stetit more piscis velut diebus inferioribus tempus longissimum, plerumque momentorum, in tyrrhenica aqua limpida ergo paulissime nobiscum locutus est. Carolus et Gloria mecum dulces fuerunt: fortasse fui probus oculis horum; ommatibus meis modo fortasse ineptus sum. Veluti lugal et gasana ad locum ivimus sperantes videre amicos, opocarentem praecipue, stolidos tamen non erant. Anxietas nobis quod nescivimus quantum tempus simul fuerit et sperabamus totum per decem dies permanentiae eorum in regione. Sol lente inde usque ad figuram montis descendit dum nos sedemus laeti. Omnia rubra facta sunt et caelus dimidie erat tempestosus dimidieque serenus more illius terrae mirabilis nyctohemateus. Ille caelus noctisolatus quem cum sodale Laurentio semper canto:

“lucebat sol in alto mari
plenus voluntate,
cupiebat undas reclarare
micans illic et hic
at hoc, mecastor, nocte iam
profunda factum est.”

Cum fuerit prope pone minerias profecti sumus, felices eramus. In terra mea fuimus simul primum, pergratum me habebam genitoribus. Cum curvamen transcurrimus sol osculavit nostram cutem delicate et calide, et nos labia ad labia alteri posuimus. Musicam sonabat radiophonum hispanica quae valde socero meo placebat cum dixerit “Alexi, quo imus esum?”: tempus cepi. Nam in localitate mea paulae sunt tabernae pizzeriae aptae appetitui meo et nolebam malam imaginem dare gustatus mei: saepissime pasta placentae altissima est frigidaque. Memoravi frigidos dies anni duomiliaundicesimi et melodias in horreo Portus Herculis stratae. Ianmarcus! Tympanarius quem habui in grege apud optimam tabernam urbitellanam laborabat nunc annis sic statuimus adire. Electricus eram plane et monstrare eam cupiebam omnibus, pater posuit autoraedam apud fontanam in viridario centrali: gardino aperto. Secuti genitores sunt nos per viam principalem, nemo inerat quem cognoscebam ad eam obstendendam. Ademoniam quod iam solvit cenam Carolus primum sensus sum nolebam abutere munificentia eius et paratus eram nummos dare nunc etiamsi problema mihi erat voluntatem imponere. Ergo ad locum fuimus et Ianmarcus ingressum dedit et sellas nobis. “Sede ut caput mensa” dixit mihi dominus et explicavi pudere ergo “tranquillus, tibi non est solvendum ut dicit adagium!” subridens; “tamen solvere debeo! Precedenter vosmet nomismata edidistis.” Ille ultra addidit “non extat!” plausu uxoris suae. Propter hoc gratias plurimas egi paulum tristis et timorosus apparendi parasitus. Pizzae bonissimae erant; dominus hilaritate locutus est amico meo: ego et Desiderata osculati sumus innumerate. Laetis omnibus tempus transit et dulces ceperunt genitores meae sponsae. Cum solvendum fuerit surrexi et solvibulum tetendi “collum frango! Exi cum Desiderata, Gloria pueros extraduc” dixit mihi dominus et dominae suae. Solvit et partem antiquam civitatis meae visitavimus. Fors vidi matrem amicissimi mea infantia et collocutus sum ei! De sanscrititate quaesit et sumericitate studiorum meorum et, inter hoc, ob anxiam, non obstendi sponsulam meam; illa tristis fuit et diebus inferioribus semper feci. Gelatum cupiebant et ceperunt in loco quod ei monstravi nec eveni illo momento solvere. Stetimus apud ecclesiam quod mater mea claves dare mihi debebat dum culices comedebant sanguinem Controrum. Mater venit et Desideratam salutavit procul genitoribus qui in crepidone stabant. Timida, tu mea splendida puella dulcis, phos meorum oculorum; tristitia mihi fuit: erat momentus eundi. Me vexerunt domum et osculando salutavi meam sponsam prope flentem. Noctem bonam omnibus auguravi, deivi. Amor abhorret a longitudine.


Nessun commento:

Posta un commento