venerdì 28 febbraio 2014

CARMEN NOVUM I
Metrica medioaevali scriptum


Amicitiam laudemus
omnes nos viventes,
et deinde gaudeamus
bonum cogitantes,
sed nos paene flentes
vidimus amantes:
in tempore
iam vetere,
amores abrumpentes,
ob improbos
propter malos
amicos offendentes.

martedì 18 febbraio 2014

AMORE CAPTUS
Hexametris scriptum

Pseudamor, amor, omnes... quid vobis faciendum?
Tuque salutans me, possumne sedulus esse?
Modo est amplexus sanguinosa ferocitas:
sanguis, sanguis, sanguis, sanguisque ubicumque.

lunedì 17 febbraio 2014

GUTTA AETERNITATIS
Id est fragmentum vitae














Edepol, Homere, nolo te imitari; tu volans velut aquila super omnes scriptores, tu rex poeta. Poetuculus enim sum ineptus qui difficulter scribet exametros paulos, tamen tu narravisti  mille et mille versibus pugnam Troiae reditumque Ulixis! Quis ego? Nihil, atque minus quam nihil! Semper scripsi nugas et pusillitates, et etiam nunc, velim scribere nugam sed verbis bonis et maximis voluntatibus.
At ecce Alexius iterum! Omnes iam historiam Michaelineam scimus: amici qui prisce se ob amicitiam profundam amabant et postquam ob malignitatem hominum esse potiores sodales cessaverunt. Illi annis decursis semper momentis atris et sine cura se complexi sunt; interdum iuvationes veras sibi dederunt cum mala sanablia essent.
Hieme laeti pleno domi eorum in lecticula sub stragulo videndo pelliculas picturatas stabant, laeti ut duo aviculae in calido nido; cogitando loquendoque saepissime de illorum futuro matrimonio. Aestate per naturam matrem ambulabant lascivi, saepe ibant in mare et ludebant in aetate bona. Utinam aeterniter sic maneret sed veritas alia est, si vis lege “Michaelinus”.  Dies advenit post multos annos ad horum fractura ubi illa illo concurrit in schola: sedebat enim Michaelinus in tabula apud aulam Michaelinae cum ascenderet haec per scalas dirutas ligneas, illic priscus amicus, ubi primum illam vidit, dixit “Ave parvula”. Michaelina subrisit illo paulum, ocelli eius sub manu stricti sunt; denuo aperti cum lacrima: gutta aeternitatis. Statim recepit incedere tenus aulam et, iuxta illum qui prisce omnia fuit, dixit timida tremula “Ave Michaeline” ut annos consuevit. Post ianuam arcendo fletum aperuit; abiit. Nihil, modo gutta aeternitatis in vasto mare acre saloque. 

venerdì 14 febbraio 2014

DE BOTONARIA* ANU
Hexametris scriptum











Domus apud Lavinium  stat  diruta prisca
ubi vixit anus quae semper botonos suebat,
omne die longo, sine cessando, et dico, numquam;
sic nunc, post mortem, demonem dicitur esse.
Nam saepe cum mali sine reverentia inirent
vixit atque suit  sub viva pelle botonos.
Die Matthaeus Montesi, sine metu mortis,
init atque videt signa per muros hic esse
Diaboli et missarum nigrarum erga inimicum;
ille ergo orabat Deo et ex malo liberavit.
Nunc nemo botonos denuo caveat hic
quod anus pacem ivit precibus Matthaei seduli

* Vox Latinitatis medioaevalis quae significat "globulus"
DE FRANCO ZAPPA
Hexametris scriptum




Certus extitit in melodiae ambitu vertex:
harmonica atque absona multa carmina scripsit,
tres semper voces expleverunt opera ei et
verbis humilibus cecinit vitae musicam eius.
Chitarae genius  magnus est tempore longo,
compositor bonus et virtuosus experimentor.
Tibi summas laudes, France Zappa magistre,
director orchestrae, musice summe perite.

mercoledì 12 febbraio 2014

ATRA VIA
Hexametris scriptum

Vidi magistram in somnio quae lumina fugit
et se eiecit ad mortem currente tramine,
mecum ire per vicum nigrum tempore nocte
cum lux lunae propagaret caeruleum atrum.
figuras vidi domuum illa in spectrale plaga
silentio profundo manebat, caligini atrae.

venerdì 7 febbraio 2014

DE CANTU BLUES
Hexametris scriptum

Per viculos vadabam obscuros sub pondere noctis
urbis desertae, vacua uti fundus abyssus,
cum vocem audierim suavem ex aula venientem.
Jazzicae bluesque allexerunt cantiones me
atque inii illuc timidus ut lumina parva;
sine rumorem steti in musicalibus undis.
Clara puella illic cecinit mirifica voce et
visus mihi est Mississippium degredi flumen
navicula usque ad mites aquas Novi Aureliani.