GUTTA AETERNITATIS
Id est fragmentum vitae
Edepol, Homere, nolo te imitari; tu volans velut aquila super omnes scriptores, tu rex poeta. Poetuculus enim sum ineptus qui difficulter scribet exametros paulos, tamen tu narravisti mille et mille versibus pugnam Troiae reditumque Ulixis! Quis ego? Nihil, atque minus quam nihil! Semper scripsi nugas et pusillitates, et etiam nunc, velim scribere nugam sed verbis bonis et maximis voluntatibus.
At ecce Alexius iterum! Omnes iam historiam Michaelineam scimus: amici qui prisce se ob amicitiam profundam amabant et postquam ob malignitatem hominum esse potiores sodales cessaverunt. Illi annis decursis semper momentis atris et sine cura se complexi sunt; interdum iuvationes veras sibi dederunt cum mala sanablia essent. Hieme laeti pleno domi eorum in lecticula sub stragulo videndo pelliculas picturatas stabant, laeti ut duo aviculae in calido nido; cogitando loquendoque saepissime de illorum futuro matrimonio. Aestate per naturam matrem ambulabant lascivi, saepe ibant in mare et ludebant in aetate bona. Utinam aeterniter sic maneret sed veritas alia est, si vis lege “Michaelinus”. Dies advenit post multos annos ad horum fractura ubi illa illo concurrit in schola: sedebat enim Michaelinus in tabula apud aulam Michaelinae cum ascenderet haec per scalas dirutas ligneas, illic priscus amicus, ubi primum illam vidit, dixit “Ave parvula”. Michaelina subrisit illo paulum, ocelli eius sub manu stricti sunt; denuo aperti cum lacrima: gutta aeternitatis. Statim recepit incedere tenus aulam et, iuxta illum qui prisce omnia fuit, dixit timida tremula “Ave Michaeline” ut annos consuevit. Post ianuam arcendo fletum aperuit; abiit. Nihil, modo gutta aeternitatis in vasto mare acre saloque.
Nessun commento:
Posta un commento