venerdì 28 febbraio 2014

CARMEN NOVUM I
Metrica medioaevali scriptum


Amicitiam laudemus
omnes nos viventes,
et deinde gaudeamus
bonum cogitantes,
sed nos paene flentes
vidimus amantes:
in tempore
iam vetere,
amores abrumpentes,
ob improbos
propter malos
amicos offendentes.

martedì 18 febbraio 2014

AMORE CAPTUS
Hexametris scriptum

Pseudamor, amor, omnes... quid vobis faciendum?
Tuque salutans me, possumne sedulus esse?
Modo est amplexus sanguinosa ferocitas:
sanguis, sanguis, sanguis, sanguisque ubicumque.

lunedì 17 febbraio 2014

GUTTA AETERNITATIS
Id est fragmentum vitae














Edepol, Homere, nolo te imitari; tu volans velut aquila super omnes scriptores, tu rex poeta. Poetuculus enim sum ineptus qui difficulter scribet exametros paulos, tamen tu narravisti  mille et mille versibus pugnam Troiae reditumque Ulixis! Quis ego? Nihil, atque minus quam nihil! Semper scripsi nugas et pusillitates, et etiam nunc, velim scribere nugam sed verbis bonis et maximis voluntatibus.
At ecce Alexius iterum! Omnes iam historiam Michaelineam scimus: amici qui prisce se ob amicitiam profundam amabant et postquam ob malignitatem hominum esse potiores sodales cessaverunt. Illi annis decursis semper momentis atris et sine cura se complexi sunt; interdum iuvationes veras sibi dederunt cum mala sanablia essent.
Hieme laeti pleno domi eorum in lecticula sub stragulo videndo pelliculas picturatas stabant, laeti ut duo aviculae in calido nido; cogitando loquendoque saepissime de illorum futuro matrimonio. Aestate per naturam matrem ambulabant lascivi, saepe ibant in mare et ludebant in aetate bona. Utinam aeterniter sic maneret sed veritas alia est, si vis lege “Michaelinus”.  Dies advenit post multos annos ad horum fractura ubi illa illo concurrit in schola: sedebat enim Michaelinus in tabula apud aulam Michaelinae cum ascenderet haec per scalas dirutas ligneas, illic priscus amicus, ubi primum illam vidit, dixit “Ave parvula”. Michaelina subrisit illo paulum, ocelli eius sub manu stricti sunt; denuo aperti cum lacrima: gutta aeternitatis. Statim recepit incedere tenus aulam et, iuxta illum qui prisce omnia fuit, dixit timida tremula “Ave Michaeline” ut annos consuevit. Post ianuam arcendo fletum aperuit; abiit. Nihil, modo gutta aeternitatis in vasto mare acre saloque. 

venerdì 14 febbraio 2014

DE BOTONARIA* ANU
Hexametris scriptum











Domus apud Lavinium  stat  diruta prisca
ubi vixit anus quae semper botonos suebat,
omne die longo, sine cessando, et dico, numquam;
sic nunc, post mortem, demonem dicitur esse.
Nam saepe cum mali sine reverentia inirent
vixit atque suit  sub viva pelle botonos.
Die Matthaeus Montesi, sine metu mortis,
init atque videt signa per muros hic esse
Diaboli et missarum nigrarum erga inimicum;
ille ergo orabat Deo et ex malo liberavit.
Nunc nemo botonos denuo caveat hic
quod anus pacem ivit precibus Matthaei seduli

* Vox Latinitatis medioaevalis quae significat "globulus"
DE FRANCO ZAPPA
Hexametris scriptum




Certus extitit in melodiae ambitu vertex:
harmonica atque absona multa carmina scripsit,
tres semper voces expleverunt opera ei et
verbis humilibus cecinit vitae musicam eius.
Chitarae genius  magnus est tempore longo,
compositor bonus et virtuosus experimentor.
Tibi summas laudes, France Zappa magistre,
director orchestrae, musice summe perite.

mercoledì 12 febbraio 2014

ATRA VIA
Hexametris scriptum

Vidi magistram in somnio quae lumina fugit
et se eiecit ad mortem currente tramine,
mecum ire per vicum nigrum tempore nocte
cum lux lunae propagaret caeruleum atrum.
figuras vidi domuum illa in spectrale plaga
silentio profundo manebat, caligini atrae.

venerdì 7 febbraio 2014

DE CANTU BLUES
Hexametris scriptum

Per viculos vadabam obscuros sub pondere noctis
urbis desertae, vacua uti fundus abyssus,
cum vocem audierim suavem ex aula venientem.
Jazzicae bluesque allexerunt cantiones me
atque inii illuc timidus ut lumina parva;
sine rumorem steti in musicalibus undis.
Clara puella illic cecinit mirifica voce et
visus mihi est Mississippium degredi flumen
navicula usque ad mites aquas Novi Aureliani.

giovedì 6 febbraio 2014

DE ROSMARINO
Hexametris scriptum

















Rosmarinus est iuxta scholam floride vivens
energiam sole egerens per caeruleum altum.
Illum pauli cognoscunt, quod mirificus non est
sed plantatus ab pueris amicissimi prisce
qui sensus post aerumnas malas humaverunt.
Aspicete dum illum virtdet siccare tam amores.
...
Dico: cape tu igitur ramulos a illo respecto

martedì 4 febbraio 2014

MONACHI THIBETANI
Hexametris scriptum





Sonum profundissimum monachi Thibetani
inspergunt antiquo montes miroque canto.
Sentimus commoti nos silentio magno
preces aeternas populi per carmina Buddhae.
"Utinam regio vestra sit denuo vobis"
cantamus nos tristes posthac improbo mundo.
GRATIAS POETAE
Hexametris scriptum


Scribo nunc ut gratiam agam Irisato Iocohamae
qui, incolans pulchram Iaponiae terram aviamque,
scribet eius mundum Sapphus carmina stilo.
verba venusta componet sub luce horiente,
effunditque Iaponiam eius per regiones.

lunedì 3 febbraio 2014

CLARA
Sine metrica Latina scripta sed metrica Italica die vigintiquattuor Decembris MMXIII.

Nebulae gravates
intemperies referunt
in remota sidera.
Novus cometa est
tamen non mihi;

suffucant claritatem
plenilunii quoque
cineracea illa insulsa
ut inquinata spuma
mortuis piscibus.

Sed iam video avolare
pulchritudinem magnam
quae superba volabat
antequam id animal
hanc inclusisse.

Parva fragilis pluma
in immunda aqua, clara
exstrema mea spes
parasitus te extollet
ultimam gloriam.

Permane at in candore
quaeso, iterum dic mihi
ceteras plumas nigras
in petroleum perfusas
vitam fuisse. 

domenica 2 febbraio 2014

PRAECOQUULA*
Hexametris scriptum

Unam praecoquulam parvulam, delicatam
ego, colore pellis, opacam vidi ubi primum.
Sole aestivo luminata in exiguo cubiculo;
celeriter panno obscurata est, perpetuo illic,
et mox effugit, umquam illam denuo vidi.

*Vox tardae latinitatis = malum Armeniacum

sabato 1 febbraio 2014

DE MORTE TOMI
Hexametris scriptum

Tomus obit frigido recubans iuxta negotium
tecto carens ille, natus cum tempore belli.
Omnes te salutabant dum luminose rides;
nunc, morto tu nuper, aegri te salutamus
at hic ultimum perenniter, "requiescas".

venerdì 31 gennaio 2014

DE TARDI SUPREMO SUPPLICIO
Hexametris scriptum


Tardum absumpsere in Texia amicali nuper,
venenum in illum iniectavere adusque decessum.
Quando plangor cessabit castigationis?
DE PRISCA AMICITIA
Hexametris scriptum

Fuit in atris momentis tibi semper amica,
angelus illa visa spes est amechanorum
dolorum vitae; medicus etiam tui malis.
Vicissim sic tu risus tragoediis eius
atque lux ocellorum  sic ei nigrorum.
Extundit universum fragiles inhumane
nam iniuriae aliorum vos arcent graviores
post annos una sub amorum regno venusto.
Quid ergo vobis? ante soli simul estis
sibi soli nunc ambo sub tempore malo.

mercoledì 29 gennaio 2014

EPITAPHIUS FELI
Distichis elegiacis scriptus

Hic feles accumbit sub cespite in umbra pineae,
 quae parvae fugit brachias amorosas
fereque cecidit nigrum Tartarorum in antrum.
 Ut lapsa stella celeriter micavit
sidendo in mortem, nobis planctus dedit aspros.
  Viator pineti, tibi tumba felis.  
DE VITA CADUCA
Hexametris scriptum

Videris horti esse millenaria olea tu
sed es tantum parvula, cum inanitate in amore,
scientia haud est nec lignum sentio priscum
igitur es certe palea combustura prompte.

Id est cogitatio de vita, memento nos non esse oleas sed paleas.

lunedì 27 gennaio 2014

DE SCRIPTORE MALO
Hexametris scriptum


Vagat per urbem scriptor miser historiarum,
illoque valde placet ferre ad deterrima verba
et se delectat, facta de virgine scribens,
aequidem falsa, ut animal sine paulo pudore.
Scribet scribetque incogitabilia valde
ut se excites, illae sumpu, parvula clara!
Ignosce Michael, quaeso, sicut ego feci
Ille sine cerebro vaquitas nobis honestis
Insigna eius sunt aurones nasoque magni
per faciem foedam, dire excruciata bullis.

Nam extat homo in civitate mea qui sic facit, deinde, scienti hoc, ut eam defendam paula verba 
scripsi. Non pulchra poesia sed irata.

mercoledì 22 gennaio 2014

RETESIUS ET FAS
Id est parva scaena

[Retesius in horto, sedens supra murum]
Ret: (oculis fixis alibi) Pulcherrimus aestatis dies est, nebules paulae et flavus sol amplifice omnia collustrat, solum debilis zephyrus capillos meos confundit  paulum. Solus sum, et fortasse solitudo est optimum mihi nunc. Ita, ea non bona plane sed certe melior quam comitatus malus est: sic cogitare sine interfationibus possum etiamsi, attamen, dicere aliquiis de meis cogitationibus nequeo: sed id sit ut cupam plenam et uxorem ebriam velle. Pulcherrimus dies!
[Fas incedit in scaenam et considit iuxta Retesium]
Fas: (voce placida) Ave Retesi.
Ret: (semper oculis fixis alibi)  Fa!
(Decurrunt septem secunda silentio, vix Retesius aspicet Fan temporis punctum, enim ubi primum ea advertit eum eam perspicere is velociter redit vergere nihil et Fas quoque. Inde silentio alia quinque secunda transeunt.)
Fas: Quid agis?
(Decurrunt tres secunda)
Ret: Ago, tamen tu?
(Decurrunt duo secunda)
Fas: Hic sum tecum!
Ret: Recte!
(Decurrunt quattuor secunda)
Fas: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Ret: Est, videsne solem coruscum?
Fas: Video et laeta sum propter hunc. Vere dies pulcherrimus …
Ret: Ergo … (Decurrunt tres secunda) esne felix?
Fas: Puto me esse satis felicem … Visne, fortasse, me tibi quoque esne felix quaerere?
(Decurrunt quinque seconda et Retesius manum in frontem ponit ut cogitet)
Ret: Ita.
Fas: Quomodo vales, esne felix?
Ret: Minime.
(Fas eum aspicet et temporis punctum etiam Retesius id facit, postea redeunt vergere nihil)
Fas: Retesi, scisne, puto felicitatem non magnam rem esse. Maior est, ex mea sententia, malacia … Habesne deinde malaciam?
Ret: Interdum … Nunc, quamvis sum tristis aliquanto, dicere possum placidum esse.
Fas: Bene!
Ret: Recte. (Decurrunt tres secunda) Sed quid est, ex tua sententia, id dicitur a te malacia?
Fas: Est certe condicio in qua non curamus mala verba gentium … Sed non curamus plane, ne si haec exstant quidem.
Ret: Fortasse Fa est iustum … Sed si in illa condicione habeas mala inter te? Dicitur esse malacia aequale? (voce alta) Sive, tu recte dixisti de malis verbis gentis, certe aegra, sed hoc est quaestio extraria… Si habeo conflictum curarum in animo vel morbum corrodentem meum corpus possumne me serenum putare?
Fas: (decepta) Veritas haec … (lente) Fortasse id a me dictum est solum pars problematis, exquiere malaciam plane necesse est.
Ret: Ita… (voce placida) age, ex mea sententia, primoris amicus habendus est ut sereni simus.
Fas: Ita sane, sed amicus verus qui potest te iuvare.
Ret: Certe, sed te solum potes amicus tuus verus esse. Noli aliis fidere.
(Decurrunt sex secunda, Fas male consipicit Retesium; Retesius advertit hoc et is quoque eam aspicet.)
Fas: Ergo tu ne in me fidis!?
Ret: … Sic!
Fas: Certusne?
Ret: Paulum, sed satis est! Tu es puella bona!
Fas: Gratias tibi ago!
(Decurrunt tres secunda)
Ret:  Sic est! (Decurrunt sex secunda, et voce leve) Esne tu amica mea?
Fas: Ita vero, hic tecum sum!
Ret: Etiam illum saxum mecum est, num amicus meus?
Fas: Egone saxum? Tibi videor similis ei?
Ret: Minime!
Fas: Age, dic, esne tu amicus meus?
Ret: Tantum si tu es amica mea!
Fas: Retesi, abhinc antea dixi! Amica tua sum…
(Decurrunt septem secunda)
Ret: Amica!
Fas: Dic…
Ret: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Fas: Ita Retesi, Pulcherrimus dies!
(Inter se subrident)

venerdì 17 gennaio 2014

PHOTOGRAPHIA
Id est veritas

Photographema hic in manu est, pulchrum aliquibus pusillum aliis sed mihi magnum; non mei referre optem de sententiis eorum: immo illas me offendere dico et bonas et malas, nam esse primum extimatorem et id unum cupio, et etiam obtrectatores extare nolo. Scio fieri non potest, attamen, amici
cui hic mecum audire placet, mihi gratiam facite: silete audientes me aut digredere nisi utilitas veniat. Si forte dormire velitis id domi in lecto facite. Lector tibi faciliore, si tui nihi refert noli legere! Illic, in photographema, est quid, ego dicere recte nescio et est propter hoc me hanc parvam descriptionem vobis, lectores vel auditores, offerre, rem meam, modo ut quid plus intellegam dum vos delectates, forsitan ut asini, figuris quas enuntio. Iam faciem Valerii conicio ridentem usque lacrymas audendo me sic seriosum narrare, faciem Michaelini Abbatiensis seriorem quam meam, cum intellegat subiectum photographiae familiaris ei plus quam mihi esse, fortasse flebiliter minimeque suspirabit cogitando de facultatibus amissis et Franciscus, dictus Phapphus, qui, si casu insolito, hic erit nobiscum nihil audiendo subridens. Amici illi, omnes remeati patriam post itinerem longum, certe cupiditatem alibi redeundi habebunt, sed propter amicitiam hic manebunt et postea gaudium in mea locutions invenient. Amicum meum Ioannem Ioas Patanellensem iam video laetum et diligentem cum ne litteram quidem silentio maximo relinquet. Quid ad lectores attinet nescio, forsit putabunt omnia esse pusilla, res ita est.
At ecce iterum Alexius una cum photographema in manu, sicut supra, qui post brevem panegyricum descriptionem tandem incipit. Rectangulum capite et remponite in mentem, nunc in quattuor partes illum dividite transversaliter ecce, in partem quartam altissimam, caelum caeruleum clarum qui infra, apud finem, albus et brumosus fit pingite, semper scilicet in cerebro vestro. Ceteras partes mare occupantur, qui in extrema parte dextera per dimidium litus, clarum et virde Portus Herculis cum Castri et pendice Montis Argentarii, coronatur. Longe inter colles et montem cymba velis navigat. Mare obscurum in parte remotissima ob altitudinem aquae est sed se clarificat magis magisque et undas spumosas habet apud videntem, duo sunt undae spumosae decem metros longae quae in parte dextera se convolvunt in gurgites. In piano primo mare valde virde est demissimumque, illic puella madida stat. Pedes talisque eius demersi plane in acquam salsam sunt et videntur paulum. Quanta difficultas, amici, in descriptione hominum et praecipue pulchrarum puellarum! Illa enim habet pellem uvidam sole obscurata qui tamen pone eam lucet et in photographema non videtur, sic umbra in parte frontale illae est dum per partes laterales suae dexterae micat albus candor photonium transientium per particula acquae. Intellegere recte possum illic mane esse, nam sole in tergo habet, et modo mane sic in illa ora est. Pingues non satis sed plaenae crures ut melongenae sunt ambulantes per acquam, immortales reddite, dexera retro et sinistra ante, liquidus frangitur ubi ea movet. Vesticula balnearis Bikiniana vestit cuius partes absone copulate sunt,  hypozonium violaceum albis cum rigis et mamillare plane albus et alius natura alteri. Est ut si, sorte ocellis alligatis, utraque ex chao ceperit. Corpus curtum eius acerbum aetate est nam illam puto habere non plus quam quindecim annos, venter certe non crassus sed ne sculpitus quidem ei est latique largi. Apud hypozonium signa alba videntur solationis. Umbilicus cavus est. Ubera nec magna nec parva sunt, dico me comparare posse duobus malis assyriis comparare pro mensura et forma. Brachii sunt erga spectatorem, manus sinistra aperta altera clausa in pugnum deorsum. Facies capillique madidi ut corpus sunt, scilicet plane, paulum ante photographema,  se demersit in acquam. Oculi eius, aspicentes nos, nigri et secati deorsum ut illi Pauli McCartney sunt; cilia et supercilia atrae sed parvae sunt. os, labris carnosis, est leviter aperta atque dentes albi videntur. Facies est longa et paulum actuta in fine. Nasus parvus est ut patatula et suaviter nebula lentiginum costellatus. Capilli longi eius et atri uti oculi, quanta pulchritudo, certe cirri cum aridi sint, sed ut antea dixi, plane madidi sunt et in armos, illos irrigando, cadunt. Est dicendum non cultum capillorum curatum esse, ut natura ei dedit sunt. Retro, longe, alia puella est natans sed mei non refert.
Amici, fortasse quid intellexi: nam illa non curata sicut aliae medicaminibus est modo est sicut natura fecit.  
Locutiones omnes pusillae multis sunt, et sic est verum, sed memoremus senitatem, quia hoc cantum tantum est vanitatis pulchritudinis et iuventutis. Illa enim anus eris et tunc ubi voluptates visae sunt, modo adveniet foeditates. Nemo illam tangere ne fuste quidem volet, Dive, quantus horror in ocuis cuius, futuro nec tam remoto, illam tantummodo videbit sicut est hic in photographema!
Pellis mollis flaccidaque, maculis plaena, fiet, ocelli opaci et cassi et corpus eius doloribus ciuncatum*. Amici censeamus tandem magna alia, non corpus nec pulchritudinem sed mentem et animum, quod vere sumus; canemus pulchritudinem attamen demus ponderem aptum illis.  

* Vox infimae latinitatis: "infractus"
 

giovedì 16 gennaio 2014

HYMNUS RAE
In poste aditus sepulcri Horemhebis scriptus


























Verba a nobile Horemheb dicta,  purgato,
adorante Ram orientem;
is dicit:
“Laudes tibi nascenti cotidie,
qui te ipsum omnibus mane generas
qui iugiter ex ubere matris tuae exis.
Duo partes Aegypti tibi salutatione veniunt
et tibi laudes orienti dant.
Terram splendore corporis tui collustravisti
quia divinus ut vis quae est in caelo es,
deus benefactor,
dominus aeternitatis,
dynastes lucis,
princeps splendoris,
Is qui super solium in nave noctis Meseketet est
et visiones in nave matutini Manget habet,
adolescens divinus et heres aeternitatis,
qui se ipsum fecit,
et etiam se ipsum generavit,
magna Enneadis te colit
parva Enneadis te gaudet,
eae te pulchra forma colunt.”

martedì 14 gennaio 2014

HIPPONACTIS, FRAGMENTUM XXXII W
Prex Hermeti















Hermes, amice Hermes, catulle Maiae, Cylleni,
quaeso, sane enim male algeo
et intremesco ...
Da paenulam Hipponacti et tuniculam
sandaliaque et soecos et sexaginta
stateres aureos in patellam alteram.
MICHAELINUS
Parva historia


"Narro amicitiam , historiam illius quae mirifica est
Calliopes quaero veniam quia nolo opem huius,
placida musa tamen, nam illa dea minime extat
.
dedico omnia dicta illi cui facta fuerunt."

[1] At ecce hic tibi, lector, Alexius loquens historiam insolitam unam tantum; hanc esse veram iurare possum quoniam amico meo contigit. Etiamsi nescio tui referre, aequale, utinam utilitas veniat, hic veritate omnia narro. In societate multi maledicere super calamitates alienas ridereque cupiunt, attamen id odi et numquam facere velit, modo faciam sermones obiectivitate Thucydidis de quo mihi magnum videtur spe ut totus iuvare alios possit; nisi sic erit tempus perdidero autem me delectando.
[2] Duo sunt pueri orti anno MMDCCL ab Urbe condita in civitate inter duas lacunas, mas et femina una tracto quo Asia in magnam crisem oeconomicam cecidit alter cum senissima uxor obita est. Nati sunt scilicet tres mensibus intervallis: illa maior, ille minor. De nominibus horum valde cogitavi et excruciavi paulum propter meum amorem veritatis, nam nolo dicere nomen puellae ne eam offendam etiamsi animus meus id velim. Dicam tantum nomen maris: Michaelinus, et deinde ei nomen Michaelinam commodo addicam. Eorum domus natales se minus quam centum passus absunt ergo iam in prima pueritia simul et in strata et in cubiculo ludebant. Genitoribus videntibus timiditatem liberorum vinctam illa magna amicitia, eos plus iuncti servare statuerunt. Ii iam in infantia insoliti pueri erant omnibus aliis, valde teneriores et intelligentiores, sic soli facti sunt. [3] Ille puer capillis oculisque fuscis erat magrus, illa foedula magrula capillis curtis nigris, oculisque atris. In asylo etiam inter se tantum sine novas amicitias adstringendo ludebant, et magistrae, hoc videntes, genitoribus parvulorum de timiditate locutae sunt. Sed nihil fecierunt quoniam bonam et profundam illam unam iunctionem prae multis sed vanis putabant. Sic soli, magis magisque se sectari continuavere. Saepissime in marem et in naturam ibant aestate et hieme unus domi alterius erant, etiam die festi et natalium et eorum et genitorium. Saepe abiciebant saxa in lacunam et loquebantur de magnis. Diebusque eorum natalis soli erant at felices ludendo simul. [4] Annus horum sextus proximus initium aerumnarum praemonstrabat, elementaris schola enim incepit et eacum problemates de amicitia illorum. Pueri in aula ridebant videndo affectum qui illos illigabat et hos “sponsi” appellaverunt. Scientes de mollitia puerorum, necando gryllos cantantes in horto apud scholam inceperunt, ergo Michaelinus et Michaelina flentes lacrimosis ocellis necatores sine victoria conflixerunt, contra illosque verberaverunt. Ii magis magisque alligati in difficultatibus facti sunt, domi simul postmeridie munera scholae faciebant et postea computatro, ludisque societatis se usque vesperem delectabant. Quondam, nescio die, feles Michaelinae cecidit ex fenestra, obiit; illae multa tristitia a Michaelino lenita est nam ei felem amatum vivum per naturam depinxit. Dies aestate atra et lucturiosa advenit qua, cum domum tenus ex mare incedebat, autocinetum illam lesit, sic in valetudinarium vulnerata et in animo et in corpore ivit, atque tracto sanationis numquam Michaelinus illa abfuit, etiam nocte genitores facile extollere non evenierunt ut dormiret. Posthac illa sanata iterum, vita decurrere renovavit. [5] Status aequalis mansit, nemo in mundum secretum Michaelinorum ivit contra non eos offendere intermiserunt. Anniversarius decem annorum Michaelinae fuit, dies iucunda quam illam decurrere cum amico fido cupiebat sed genitores illam advocando in festum omnes ex aula scholae adegerunt. Sic fuit quod dies natalis deterior dies anni ei factus est: Michaelinum enim clauserunt in pergolam externam et locum cum illa flebat conciderunt. Post festum amica illum liberavit et simul multas lacrymas effunderunt. Omnes scimus de impetu adolescentiae in hominibus uxoribusque et etiam in illis fuit cupido exiendi et mundum videndi, per centrum enim civitatis manu in manu et brachio in brachio reciprocabant laeti. Ibique non defuerunt dicacitates. [6] In schola media incepit tragoedia vera, omnes enim magis quam in elementaribus illos offendebant sine pietate ergo, missa patientia, Michaelina epistulam cui illos offendebat magis scripsit. Hic non iterum perturbare dicebat et etiam illum offendit malis verbis, postea hanc dedit Michaelino et iussit “bullo*” dare. Is non fecit, fortasse ignavia. Epistula reperta est et professorissa irata illam puniit. Ecce lector, finis horum amicitiae. Michaelina enim, se habendo proditam a Michaelino, eocum loqui iterum noluit et nunc, decursis septem annis, sic etiam est, modo se salutant manu. Illa nunc, ex foedula, pulchra puella est et iam sponsa pueri novi, ille amat puellam aliam sine commercio. Historiam narratam ex fletu Michaelini cepi, in desperatione ille adhuc est cum de argumento loquitur, ergo omnes litteras qua textile narrationis componitur modo est lacryma una amici, noli ridere lector aerumnis. Disce quid pulcherrimum etiam fragile est.

*  Ex anglica "bully": vehemens puer