giovedì 6 marzo 2014

CARMEN NOVUM II
Metrica medioaevali scriptum

Cum nocte funda dormivi
te ipsam, puella nova, adivi;
es 
levissima mihi visa 
ut pluma parvula illisa
cum altissimo descendit
et hanc tenebra prehendit.
Somnium purum plane fuit
nam obscenitas defuit,
modo te paulum basiavi
et vix placide attrectavi.
Capillos fuscos habebas
et apud me illic sedebas,
cum te sponsione irrogavi
quod insolite te amavi.
Felicissima adnuisti
et subrisum mgnum habuisti.
Hoc velim valde verum esse,
tu meam sponsam perpetuo esse,
sed somnium cum nocte abivit,
veritasque aspra redivit.

Nessun commento:

Posta un commento