MICHAELINUS
Parva historia
"Narro amicitiam , historiam illius quae mirifica est
Calliopes quaero veniam quia nolo opem huius,
placida musa tamen, nam illa dea minime extat.
dedico omnia dicta illi cui facta fuerunt."
[1] At ecce hic tibi, lector, Alexius loquens historiam insolitam unam tantum;
hanc esse veram iurare possum quoniam amico meo contigit. Etiamsi nescio tui
referre, aequale, utinam utilitas veniat, hic veritate omnia narro. In societate
multi maledicere super calamitates alienas ridereque cupiunt, attamen id odi et
numquam facere velit, modo faciam sermones obiectivitate Thucydidis de quo mihi
magnum videtur spe ut totus iuvare alios possit; nisi sic erit tempus perdidero
autem me delectando.
[2] Duo sunt pueri orti anno MMDCCL ab Urbe
condita in civitate inter duas lacunas, mas et femina una tracto quo Asia in
magnam crisem oeconomicam cecidit alter cum senissima uxor obita est. Nati sunt
scilicet tres mensibus intervallis: illa maior, ille minor. De nominibus horum
valde cogitavi et excruciavi paulum propter meum amorem veritatis, nam nolo
dicere nomen puellae ne eam offendam etiamsi animus meus id velim. Dicam tantum nomen maris: Michaelinus, et deinde ei nomen Michaelinam commodo addicam.
Eorum domus natales se minus quam centum passus absunt ergo iam in prima
pueritia simul et in strata et in cubiculo ludebant. Genitoribus videntibus
timiditatem liberorum vinctam illa magna amicitia, eos plus iuncti servare
statuerunt. Ii iam in infantia insoliti pueri erant omnibus aliis, valde
teneriores et intelligentiores, sic soli facti sunt. [3] Ille puer capillis
oculisque fuscis erat magrus, illa foedula magrula capillis curtis nigris,
oculisque atris. In asylo etiam inter se tantum sine novas amicitias
adstringendo ludebant, et magistrae, hoc
videntes, genitoribus parvulorum de timiditate locutae sunt. Sed nihil fecierunt
quoniam bonam et profundam illam unam iunctionem
prae multis sed vanis putabant. Sic soli, magis magisque se sectari
continuavere. Saepissime in marem et in naturam ibant aestate et hieme unus
domi alterius erant, etiam die festi et natalium et eorum et genitorium. Saepe
abiciebant saxa in lacunam et loquebantur de magnis. Diebusque eorum natalis
soli erant at felices ludendo simul. [4] Annus horum sextus proximus initium
aerumnarum praemonstrabat, elementaris schola enim incepit et eacum problemates
de amicitia illorum. Pueri in aula ridebant videndo affectum qui illos
illigabat et hos “sponsi” appellaverunt. Scientes de mollitia puerorum,
necando gryllos cantantes in horto apud scholam inceperunt, ergo Michaelinus et
Michaelina flentes lacrimosis ocellis necatores sine victoria conflixerunt,
contra illosque verberaverunt. Ii magis magisque alligati in difficultatibus
facti sunt, domi simul postmeridie munera scholae faciebant et postea
computatro, ludisque societatis se usque vesperem delectabant. Quondam, nescio
die, feles Michaelinae cecidit ex fenestra, obiit; illae multa tristitia a
Michaelino lenita est nam ei felem amatum vivum per naturam depinxit. Dies aestate atra
et lucturiosa advenit qua, cum domum tenus ex mare incedebat, autocinetum
illam lesit, sic in valetudinarium vulnerata et in animo et in corpore ivit, atque
tracto sanationis numquam Michaelinus illa abfuit, etiam nocte genitores facile
extollere non evenierunt ut dormiret. Posthac illa sanata iterum, vita
decurrere renovavit. [5] Status aequalis mansit, nemo in mundum secretum Michaelinorum
ivit contra non eos offendere intermiserunt. Anniversarius decem annorum
Michaelinae fuit, dies iucunda quam illam decurrere cum amico fido cupiebat sed
genitores illam advocando in festum omnes ex aula scholae adegerunt. Sic fuit
quod dies natalis deterior dies anni ei factus est: Michaelinum enim clauserunt in pergolam
externam et locum cum illa flebat conciderunt. Post festum amica illum liberavit
et simul multas lacrymas effunderunt. Omnes scimus de impetu adolescentiae in
hominibus uxoribusque et etiam in illis fuit cupido exiendi et mundum videndi, per
centrum enim civitatis manu in manu et brachio in
brachio reciprocabant laeti. Ibique non defuerunt dicacitates. [6] In schola
media incepit tragoedia vera, omnes enim
magis quam in elementaribus illos offendebant sine pietate ergo, missa
patientia, Michaelina epistulam cui illos offendebat magis scripsit. Hic non
iterum perturbare dicebat et etiam illum offendit malis verbis, postea hanc dedit
Michaelino et iussit “bullo*” dare. Is non fecit, fortasse ignavia. Epistula
reperta est et professorissa irata illam puniit. Ecce lector, finis horum
amicitiae. Michaelina enim, se habendo proditam a Michaelino, eocum loqui iterum
noluit et nunc, decursis septem annis, sic etiam est, modo se salutant manu.
Illa nunc, ex foedula, pulchra puella est et iam sponsa pueri novi, ille amat
puellam aliam sine commercio. Historiam narratam ex fletu Michaelini cepi, in
desperatione ille adhuc est cum de argumento loquitur, ergo omnes litteras qua
textile narrationis componitur modo est lacryma una amici, noli ridere lector
aerumnis. Disce quid pulcherrimum etiam fragile est.
* Ex anglica "bully": vehemens puer
Nessun commento:
Posta un commento