mercoledì 22 gennaio 2014

RETESIUS ET FAS
Id est parva scaena

[Retesius in horto, sedens supra murum]
Ret: (oculis fixis alibi) Pulcherrimus aestatis dies est, nebules paulae et flavus sol amplifice omnia collustrat, solum debilis zephyrus capillos meos confundit  paulum. Solus sum, et fortasse solitudo est optimum mihi nunc. Ita, ea non bona plane sed certe melior quam comitatus malus est: sic cogitare sine interfationibus possum etiamsi, attamen, dicere aliquiis de meis cogitationibus nequeo: sed id sit ut cupam plenam et uxorem ebriam velle. Pulcherrimus dies!
[Fas incedit in scaenam et considit iuxta Retesium]
Fas: (voce placida) Ave Retesi.
Ret: (semper oculis fixis alibi)  Fa!
(Decurrunt septem secunda silentio, vix Retesius aspicet Fan temporis punctum, enim ubi primum ea advertit eum eam perspicere is velociter redit vergere nihil et Fas quoque. Inde silentio alia quinque secunda transeunt.)
Fas: Quid agis?
(Decurrunt tres secunda)
Ret: Ago, tamen tu?
(Decurrunt duo secunda)
Fas: Hic sum tecum!
Ret: Recte!
(Decurrunt quattuor secunda)
Fas: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Ret: Est, videsne solem coruscum?
Fas: Video et laeta sum propter hunc. Vere dies pulcherrimus …
Ret: Ergo … (Decurrunt tres secunda) esne felix?
Fas: Puto me esse satis felicem … Visne, fortasse, me tibi quoque esne felix quaerere?
(Decurrunt quinque seconda et Retesius manum in frontem ponit ut cogitet)
Ret: Ita.
Fas: Quomodo vales, esne felix?
Ret: Minime.
(Fas eum aspicet et temporis punctum etiam Retesius id facit, postea redeunt vergere nihil)
Fas: Retesi, scisne, puto felicitatem non magnam rem esse. Maior est, ex mea sententia, malacia … Habesne deinde malaciam?
Ret: Interdum … Nunc, quamvis sum tristis aliquanto, dicere possum placidum esse.
Fas: Bene!
Ret: Recte. (Decurrunt tres secunda) Sed quid est, ex tua sententia, id dicitur a te malacia?
Fas: Est certe condicio in qua non curamus mala verba gentium … Sed non curamus plane, ne si haec exstant quidem.
Ret: Fortasse Fa est iustum … Sed si in illa condicione habeas mala inter te? Dicitur esse malacia aequale? (voce alta) Sive, tu recte dixisti de malis verbis gentis, certe aegra, sed hoc est quaestio extraria… Si habeo conflictum curarum in animo vel morbum corrodentem meum corpus possumne me serenum putare?
Fas: (decepta) Veritas haec … (lente) Fortasse id a me dictum est solum pars problematis, exquiere malaciam plane necesse est.
Ret: Ita… (voce placida) age, ex mea sententia, primoris amicus habendus est ut sereni simus.
Fas: Ita sane, sed amicus verus qui potest te iuvare.
Ret: Certe, sed te solum potes amicus tuus verus esse. Noli aliis fidere.
(Decurrunt sex secunda, Fas male consipicit Retesium; Retesius advertit hoc et is quoque eam aspicet.)
Fas: Ergo tu ne in me fidis!?
Ret: … Sic!
Fas: Certusne?
Ret: Paulum, sed satis est! Tu es puella bona!
Fas: Gratias tibi ago!
(Decurrunt tres secunda)
Ret:  Sic est! (Decurrunt sex secunda, et voce leve) Esne tu amica mea?
Fas: Ita vero, hic tecum sum!
Ret: Etiam illum saxum mecum est, num amicus meus?
Fas: Egone saxum? Tibi videor similis ei?
Ret: Minime!
Fas: Age, dic, esne tu amicus meus?
Ret: Tantum si tu es amica mea!
Fas: Retesi, abhinc antea dixi! Amica tua sum…
(Decurrunt septem secunda)
Ret: Amica!
Fas: Dic…
Ret: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Fas: Ita Retesi, Pulcherrimus dies!
(Inter se subrident)

Nessun commento:

Posta un commento