mercoledì 3 dicembre 2014

DESIDERATAE MEAE DE FIDE
Epistula


Alexius Desideratae Elissae suae puellae S.D
 Puella dulcis, amabilis nympha dilecta, lux oculorum meorum: amica et comes sedula. Amor pulcherrimus et aeternus, causa meae laetitiae; optime valere tibi opto quoniam tantum sic et ego valeam.
 Die vigintiocto Novembris ipso anno ad te veni amore latus et, sine veritate ut illic tu sis, milia et milia plurima percucurri velociter modo credens in verba tua melis. Bene enim diximus locum et horam diei quibus ad nos venimus et ita dum in schola tu est mihi erat expectandum modo tempus, de mane usque ad primam post meridium. Caligo omnia tenebat secum et lacteus horizon mihi bucolicorum carminum visus est, solum totale eram et sicut in margine voraginis me faciebam. 
Verbum magnum erat dicendum, nam suavium primum vitae dederim mox, transiverim limitem in quo semper dolebam; sed tacebam plane aspicens illum candorem. Qui mihi dicere potebat utrum fuerit apertus an clausus puteus ubi me parabam cadere? Fidem modo maximam tibi dedi ergo non magna cura mihi. Et bene feci, mea Desiderata amabilis, tu advenisti, laeta et mota cecidisti in mea brachia et suavium egomet primum tibi dedi. Inde basia centum et altera mille, subrisi et laetitia tamen non laetitia sine mente sed conscia et sciens de malo circa nos (nam nihil deteriore quam laetitia caeca). Tandem puteus erat apertus et non apud replenum aqua sed stabam splendore illum. Te diligo maxime amando.

Prima lux Decembris  MMXIV 

Nessun commento:

Posta un commento