mercoledì 22 luglio 2015

DE CENA CUM GENITORIBUS DESIDERATAE

Longissimum tempus in aqua clara aestiva sub sole perlucente fuimus et iacentes quoque in calido per herbam. Sed, ut agere solet, astrum de apice decedit gyro et cenae praedictae a patre Desideratae advenit momentum: cena in taberna graticularia statuta. Ergo post optimum diem in vascis quo multas res obliteravi et modo iuvatus sponsula mea reperi, ad autoraedam redivimus et domum fuimus. Mater collocuta mecum est dum filia se parat et corde expresso Desideratam melius valere dixit et illos laetos ob sponsionem esse sic meum animum replevit felicitate. Quod putabam dominum adhuc ad negotium fuisse magnus pavor mihi cum eum ianuam retro aperuisse et dixisse “cu cu” more avis de horologio senserim. “Salve” ego modo ei, timore. Nobiscum in lecticulo sedit et metereologicas condiciones mihi in itinere crastino legebat de die in aqua cum parvula mea quaerens.
Et fratres nobis fuisse nuntiavit nam post paulum advenit et frater manu cubum rubicum gerens, me salutavit et silens ludebat illo. At ecce pulcherrimam puellam inientem candide, longam et elegantissimam; Desideratam dulcem. Ego et pater congratulati sumus et ista, fratrem videns apud me, “se diligenter exposuit?” dixit anxia. Omnes  aimus. Paulum postea sororque rubro vestita advenit et manum meam strinxit, “nunc est familia tota, ire possumus” pater inquit. Crepidonem manu in manu meae Desideratae descendi ante fratres et genitores. Fuimus in horto et avae me monstravit agrum. Pater autoraedam ex tres habebat illic et de area stativa extollit cum muliere hispanice sermocinans, fortasse de imperitia eius vehiculum reponendi. In umbra uls esurientem vidi exire leniter et absone parvulam Sissim, canem beaglem septem annos natam, quae, ob dermatitem, cinerea et alba erat loco fulvae et albae: dulcis et morbida paene fletum mihi movit dum fratres meae sponsulae cibum dant. Sol erat deorsum circiter in horizonte cum profecti simus: ego et Desiderata in autoraeda mea, pater materque et filii in autoraeda domini Contra. Velocissime pellebat et mihi difficultas nonnulla ad eum insequendum erat, attamen aliquando in locum advenimus: tabernam pizariam graticulariam. Mea apud suam decise posui et simul denuo patrem cum filia de vacationem aestiva disputare audivimus. Pavor mihi videnti eum paulum agitatum ergo in silentium tumbalem descendi et gubernans Desideratunculam manu recessi. Vociare ii sat fortiter pergebant quod filia iter statuit cum amicis ipso momento itineris a patre. Nempe audire res alii nolebam et in meis manere ne audicupidus visus sim, tandemque laetus eram nam sponsula in manu, proxima et dulcis. Sedimus simul in mensa: ego eram ante matrem et prope Desideratam; deinde pizas statuimus: ego illam origanatam et fungatam, mea Desiderata et soror ipsam meam tamen cum mutiarella, pater erucata cum caseo nivali (parmisianum fuisse puto), frater vurstelata et frictipatatinata atque mater non memini recte sed bufalum nominata est ergo, fortasse, caro inerat. in tergo nostro erant homines de insolitis non certe apta cenae loquentes: interruptione gravidantiae, carceribus, offensis et aliis more quoque quae mihi visa est quibus mariiuanam fumaverunt. Paulum, prope nihil, dominus locutus mecum est quod cum filia disputare pergebat; contra loqui conata domina semper est et seminare sermonem, tamen nimis iratus erat maritus. “Potestas de me etiam annum unum tibi erit, pater” dixit inde, “et postea? Quid ages?” tunc replicavit, “mundum totum visitabo” respondit. Ex hoc pater dicere possum fuisse feram. “Adi in illam stratam et transi oculis clausis! Fortasse vives fortasse moriere… Est aequale visitando mundum more tui!”enuntiavit “quomodo vis ire? Quibus nummis?” illa “autoraeditransitando cum ignotis et quo ero laborando”. “Nolo” is respondit. Postquam locutus est de itinere suo Cucutam tenus ad crepidas emendas et periculum magnum quod incurrit. Ego audivi male et loco Cucutae Bogotam intellexi deinde “in Colombia?” dixi, res secunda et Cucutam in Colombia esset fuit ergo bonam culturam obstendi forte. Cucuta enim est civitas in margine inter Colombiam et Venetiolam non valde Sancto Cristophoro, quo mater Desideratae orta, est distans; causa haec qua mater saepe adrisa est iocose a patre. Ille dixit illic homines ei potestatem sequendi dedisse usque ad locum squallidum ubi crepido erat ad ianuam et is adscendere negavit, quod “nemo est fidandum” ut filiam docere conatus est. Illa dixit res agendas modo aetate sua esse, et pater respondit semper eum ire in Hiberniam desideravisse et die ad facendum, etsi octuagenarius, erit. Desiderata fugacia suavia me dabat patre averso tamen fortasse illum me vidit et visum malum suis magnis oculis iectavit, paulum postea tamen cessavit et subriso antidotavit cum suam pizam esse tridimensionalem esse ob herbam altam erucae dixerim. Pizis sumptis, pater laganum avae (dulcis tipicus italicus) cepit et mater cremum catalanum flammatum. In mente mea vidi ludum infantiae: Simus, ludus quo carniplanta bovina nominata laganaphyllis simnovorii inerat (nomen erratum quod potius est dicenda laganiphyllis simivora nam latinitate maccheronica usa est) ea simos lagano obstendens vorabat et postea lac vitale mulgetur a puppis mucceis. Certe pater Desideratae meae lac appetitu factum sit. Cena pone terminavit et maxima iocositate me pater nummos ponere vetavit, dixit “visne tu pugnare?” ergo subrisi et gratias infinitas egit, intellexi, illo puncto, eos me accepavisse. Apud heram amicam tabernae patris fuimus manu in manu et Mater nobis venit dum dominus confert, et ridens cupiebat loqui tamen Desiderata flens erat ob meam crastinam abitionem et quaesiit solos nos relinquere. Flevit in complexu meo. Postea redivimus domum suam et sub domu gyrum fecimus omnes, “somniavi menses mensesque hoc momentum” dixit mea sponsula. Me salutaverunt et dixerunt voluptatem me cognoscere fuisse, mater me osculum dedit in mala. Intra adiverunt et soli cum patre fuimus. “Visne cum Alexio manere hic?” dixit, “volo” respondit mea candida puella. Dedit illi clavis et deivit. Dedi blanditiam cani Sissi quam postea scivi morituram fuisse ob malum chronicon. Suavia et complexus sub cycni constellatione dedimus, tamen mihi erat eundum et salutavi. De fenestra me salutavit manu aliquando dum autoraeda proficio. Ad me fore dixerunt mox, horum adventum expecto spebus corde pleno: proximitatem meae amatae aeternae.


Nessun commento:

Posta un commento