VICTIONARII OMNIBUS DE LATINITATE S.D. REVERENTER
Latinitatem vidi vostrarum paginarum esse perpulchre glossata et mirificentissime ex totis generibus eius: protolingua Italica communis, quae de Indoeuropaea directe advenit; ille antiquus sermo, Tabularum Legum Duodecim; est aureus lexicum, perfectum in suo splendore; qui postclassicus dicitur, plenus elegantissimis formis quae invenire possimus in Apuleii Metamorphosibus; ille mediaevalis, lemmatibus exundans. Certe, ut fecistis discrimen oportet ponere ad phasem nitide distinguendam, sed ob cetera cur non immittere omnem Latinitatem? Ut intellexistis meum sermo minime aureus est, non quoniam nequeo at voluntate. Cur enim, ex mea infima sententia, concludere linguam in tam parvo recincto? Omnem habemus molem verbarum et omni quimus uti etiamsi ratione et decore. exempli causa infima glossa cum persona hisoriae concordat quae incolta et grossa est, aurea cum sopho erutitione classica et perfecta dum mediaevalis cum strigone vel clerico abbatiae per montes perditae. Nova Latinitas est maximi momenti nunc quod technica societasque tam procul est, verene dicere necesse est autocinetum "currus qui sese movet"? Num cupiemus sic egens verbis linguis novis monstrare nostram linguam immortalem? De psychodelia scripsi quod putavi ipsum casus anterioris: dicendum sit "ostentio mentis"? Non, nobis verba sunt nova creanda! Mentostensio? Certe. Latinitas potest fieri lingua doctorum et brevitas verborum habere debet, minime uti potest periphrasibus deviantibus et indirectis nisi exigentia scripotoris locutorisve cui tamen libertas sit neologismatibus loqui. Nemo imponito morem loquendi homini cuidam. Tristis paulum sum ob eradationem a vobis factam duorum meorum verborum quod animadverti mortem partis mea expressionis glottologicae. Noster mundus ubi nostra verba cessat. Attamen subsum legibus dictionarii, respecto pergensque operi communi contribuere.
Alexius Isclanus

Nessun commento:
Posta un commento