venerdì 31 gennaio 2014

DE TARDI SUPREMO SUPPLICIO
Hexametris scriptum


Tardum absumpsere in Texia amicali nuper,
venenum in illum iniectavere adusque decessum.
Quando plangor cessabit castigationis?
DE PRISCA AMICITIA
Hexametris scriptum

Fuit in atris momentis tibi semper amica,
angelus illa visa spes est amechanorum
dolorum vitae; medicus etiam tui malis.
Vicissim sic tu risus tragoediis eius
atque lux ocellorum  sic ei nigrorum.
Extundit universum fragiles inhumane
nam iniuriae aliorum vos arcent graviores
post annos una sub amorum regno venusto.
Quid ergo vobis? ante soli simul estis
sibi soli nunc ambo sub tempore malo.

mercoledì 29 gennaio 2014

EPITAPHIUS FELI
Distichis elegiacis scriptus

Hic feles accumbit sub cespite in umbra pineae,
 quae parvae fugit brachias amorosas
fereque cecidit nigrum Tartarorum in antrum.
 Ut lapsa stella celeriter micavit
sidendo in mortem, nobis planctus dedit aspros.
  Viator pineti, tibi tumba felis.  
DE VITA CADUCA
Hexametris scriptum

Videris horti esse millenaria olea tu
sed es tantum parvula, cum inanitate in amore,
scientia haud est nec lignum sentio priscum
igitur es certe palea combustura prompte.

Id est cogitatio de vita, memento nos non esse oleas sed paleas.

lunedì 27 gennaio 2014

DE SCRIPTORE MALO
Hexametris scriptum


Vagat per urbem scriptor miser historiarum,
illoque valde placet ferre ad deterrima verba
et se delectat, facta de virgine scribens,
aequidem falsa, ut animal sine paulo pudore.
Scribet scribetque incogitabilia valde
ut se excites, illae sumpu, parvula clara!
Ignosce Michael, quaeso, sicut ego feci
Ille sine cerebro vaquitas nobis honestis
Insigna eius sunt aurones nasoque magni
per faciem foedam, dire excruciata bullis.

Nam extat homo in civitate mea qui sic facit, deinde, scienti hoc, ut eam defendam paula verba 
scripsi. Non pulchra poesia sed irata.

mercoledì 22 gennaio 2014

RETESIUS ET FAS
Id est parva scaena

[Retesius in horto, sedens supra murum]
Ret: (oculis fixis alibi) Pulcherrimus aestatis dies est, nebules paulae et flavus sol amplifice omnia collustrat, solum debilis zephyrus capillos meos confundit  paulum. Solus sum, et fortasse solitudo est optimum mihi nunc. Ita, ea non bona plane sed certe melior quam comitatus malus est: sic cogitare sine interfationibus possum etiamsi, attamen, dicere aliquiis de meis cogitationibus nequeo: sed id sit ut cupam plenam et uxorem ebriam velle. Pulcherrimus dies!
[Fas incedit in scaenam et considit iuxta Retesium]
Fas: (voce placida) Ave Retesi.
Ret: (semper oculis fixis alibi)  Fa!
(Decurrunt septem secunda silentio, vix Retesius aspicet Fan temporis punctum, enim ubi primum ea advertit eum eam perspicere is velociter redit vergere nihil et Fas quoque. Inde silentio alia quinque secunda transeunt.)
Fas: Quid agis?
(Decurrunt tres secunda)
Ret: Ago, tamen tu?
(Decurrunt duo secunda)
Fas: Hic sum tecum!
Ret: Recte!
(Decurrunt quattuor secunda)
Fas: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Ret: Est, videsne solem coruscum?
Fas: Video et laeta sum propter hunc. Vere dies pulcherrimus …
Ret: Ergo … (Decurrunt tres secunda) esne felix?
Fas: Puto me esse satis felicem … Visne, fortasse, me tibi quoque esne felix quaerere?
(Decurrunt quinque seconda et Retesius manum in frontem ponit ut cogitet)
Ret: Ita.
Fas: Quomodo vales, esne felix?
Ret: Minime.
(Fas eum aspicet et temporis punctum etiam Retesius id facit, postea redeunt vergere nihil)
Fas: Retesi, scisne, puto felicitatem non magnam rem esse. Maior est, ex mea sententia, malacia … Habesne deinde malaciam?
Ret: Interdum … Nunc, quamvis sum tristis aliquanto, dicere possum placidum esse.
Fas: Bene!
Ret: Recte. (Decurrunt tres secunda) Sed quid est, ex tua sententia, id dicitur a te malacia?
Fas: Est certe condicio in qua non curamus mala verba gentium … Sed non curamus plane, ne si haec exstant quidem.
Ret: Fortasse Fa est iustum … Sed si in illa condicione habeas mala inter te? Dicitur esse malacia aequale? (voce alta) Sive, tu recte dixisti de malis verbis gentis, certe aegra, sed hoc est quaestio extraria… Si habeo conflictum curarum in animo vel morbum corrodentem meum corpus possumne me serenum putare?
Fas: (decepta) Veritas haec … (lente) Fortasse id a me dictum est solum pars problematis, exquiere malaciam plane necesse est.
Ret: Ita… (voce placida) age, ex mea sententia, primoris amicus habendus est ut sereni simus.
Fas: Ita sane, sed amicus verus qui potest te iuvare.
Ret: Certe, sed te solum potes amicus tuus verus esse. Noli aliis fidere.
(Decurrunt sex secunda, Fas male consipicit Retesium; Retesius advertit hoc et is quoque eam aspicet.)
Fas: Ergo tu ne in me fidis!?
Ret: … Sic!
Fas: Certusne?
Ret: Paulum, sed satis est! Tu es puella bona!
Fas: Gratias tibi ago!
(Decurrunt tres secunda)
Ret:  Sic est! (Decurrunt sex secunda, et voce leve) Esne tu amica mea?
Fas: Ita vero, hic tecum sum!
Ret: Etiam illum saxum mecum est, num amicus meus?
Fas: Egone saxum? Tibi videor similis ei?
Ret: Minime!
Fas: Age, dic, esne tu amicus meus?
Ret: Tantum si tu es amica mea!
Fas: Retesi, abhinc antea dixi! Amica tua sum…
(Decurrunt septem secunda)
Ret: Amica!
Fas: Dic…
Ret: Pulcherrimus vere dies, nonne cogitas?
Fas: Ita Retesi, Pulcherrimus dies!
(Inter se subrident)

venerdì 17 gennaio 2014

PHOTOGRAPHIA
Id est veritas

Photographema hic in manu est, pulchrum aliquibus pusillum aliis sed mihi magnum; non mei referre optem de sententiis eorum: immo illas me offendere dico et bonas et malas, nam esse primum extimatorem et id unum cupio, et etiam obtrectatores extare nolo. Scio fieri non potest, attamen, amici
cui hic mecum audire placet, mihi gratiam facite: silete audientes me aut digredere nisi utilitas veniat. Si forte dormire velitis id domi in lecto facite. Lector tibi faciliore, si tui nihi refert noli legere! Illic, in photographema, est quid, ego dicere recte nescio et est propter hoc me hanc parvam descriptionem vobis, lectores vel auditores, offerre, rem meam, modo ut quid plus intellegam dum vos delectates, forsitan ut asini, figuris quas enuntio. Iam faciem Valerii conicio ridentem usque lacrymas audendo me sic seriosum narrare, faciem Michaelini Abbatiensis seriorem quam meam, cum intellegat subiectum photographiae familiaris ei plus quam mihi esse, fortasse flebiliter minimeque suspirabit cogitando de facultatibus amissis et Franciscus, dictus Phapphus, qui, si casu insolito, hic erit nobiscum nihil audiendo subridens. Amici illi, omnes remeati patriam post itinerem longum, certe cupiditatem alibi redeundi habebunt, sed propter amicitiam hic manebunt et postea gaudium in mea locutions invenient. Amicum meum Ioannem Ioas Patanellensem iam video laetum et diligentem cum ne litteram quidem silentio maximo relinquet. Quid ad lectores attinet nescio, forsit putabunt omnia esse pusilla, res ita est.
At ecce iterum Alexius una cum photographema in manu, sicut supra, qui post brevem panegyricum descriptionem tandem incipit. Rectangulum capite et remponite in mentem, nunc in quattuor partes illum dividite transversaliter ecce, in partem quartam altissimam, caelum caeruleum clarum qui infra, apud finem, albus et brumosus fit pingite, semper scilicet in cerebro vestro. Ceteras partes mare occupantur, qui in extrema parte dextera per dimidium litus, clarum et virde Portus Herculis cum Castri et pendice Montis Argentarii, coronatur. Longe inter colles et montem cymba velis navigat. Mare obscurum in parte remotissima ob altitudinem aquae est sed se clarificat magis magisque et undas spumosas habet apud videntem, duo sunt undae spumosae decem metros longae quae in parte dextera se convolvunt in gurgites. In piano primo mare valde virde est demissimumque, illic puella madida stat. Pedes talisque eius demersi plane in acquam salsam sunt et videntur paulum. Quanta difficultas, amici, in descriptione hominum et praecipue pulchrarum puellarum! Illa enim habet pellem uvidam sole obscurata qui tamen pone eam lucet et in photographema non videtur, sic umbra in parte frontale illae est dum per partes laterales suae dexterae micat albus candor photonium transientium per particula acquae. Intellegere recte possum illic mane esse, nam sole in tergo habet, et modo mane sic in illa ora est. Pingues non satis sed plaenae crures ut melongenae sunt ambulantes per acquam, immortales reddite, dexera retro et sinistra ante, liquidus frangitur ubi ea movet. Vesticula balnearis Bikiniana vestit cuius partes absone copulate sunt,  hypozonium violaceum albis cum rigis et mamillare plane albus et alius natura alteri. Est ut si, sorte ocellis alligatis, utraque ex chao ceperit. Corpus curtum eius acerbum aetate est nam illam puto habere non plus quam quindecim annos, venter certe non crassus sed ne sculpitus quidem ei est latique largi. Apud hypozonium signa alba videntur solationis. Umbilicus cavus est. Ubera nec magna nec parva sunt, dico me comparare posse duobus malis assyriis comparare pro mensura et forma. Brachii sunt erga spectatorem, manus sinistra aperta altera clausa in pugnum deorsum. Facies capillique madidi ut corpus sunt, scilicet plane, paulum ante photographema,  se demersit in acquam. Oculi eius, aspicentes nos, nigri et secati deorsum ut illi Pauli McCartney sunt; cilia et supercilia atrae sed parvae sunt. os, labris carnosis, est leviter aperta atque dentes albi videntur. Facies est longa et paulum actuta in fine. Nasus parvus est ut patatula et suaviter nebula lentiginum costellatus. Capilli longi eius et atri uti oculi, quanta pulchritudo, certe cirri cum aridi sint, sed ut antea dixi, plane madidi sunt et in armos, illos irrigando, cadunt. Est dicendum non cultum capillorum curatum esse, ut natura ei dedit sunt. Retro, longe, alia puella est natans sed mei non refert.
Amici, fortasse quid intellexi: nam illa non curata sicut aliae medicaminibus est modo est sicut natura fecit.  
Locutiones omnes pusillae multis sunt, et sic est verum, sed memoremus senitatem, quia hoc cantum tantum est vanitatis pulchritudinis et iuventutis. Illa enim anus eris et tunc ubi voluptates visae sunt, modo adveniet foeditates. Nemo illam tangere ne fuste quidem volet, Dive, quantus horror in ocuis cuius, futuro nec tam remoto, illam tantummodo videbit sicut est hic in photographema!
Pellis mollis flaccidaque, maculis plaena, fiet, ocelli opaci et cassi et corpus eius doloribus ciuncatum*. Amici censeamus tandem magna alia, non corpus nec pulchritudinem sed mentem et animum, quod vere sumus; canemus pulchritudinem attamen demus ponderem aptum illis.  

* Vox infimae latinitatis: "infractus"