lunedì 30 marzo 2015

ODE CACTO
Hipponacteis scripta














Cacte temporis immemoris,
alte mi viride totemum
qui isto nitore pacato
artus ad astra viae lactis
tendis et extollis ululatum
spinarum per umbras debiles,
dic quaeso mihi quid errare
meum sit per hoc desertum arsum;
quodque defessus veni ad tuum
conspectum clam putans discere
aliquid sinistre ignoti de
subtrama tenui cosmi huius.
Qui scit omnia quae vidisti
in luce cineris nocturna
lunae circulo aeterno isto:
bonos atque necatores et
ponchos valde coloratos et
iam fortasse alieni appulsus;
tamen tu mihi non respondes
et manens rigidus blandiris
alvum stelliferum cuius fert
umbilicus polarem stellam.
Cado me nihil de supremis
in somnum didicisse sciens;
laetus ob viridem in astrale
illum caeruleoque manto
cosmi quod apud suum visum
me duxit oculis velatis.

Nessun commento:

Posta un commento